| hiems iam eo tempore erat, et cum T. Quinctius capta | 32.32.1.1 |
| Elatia in Phocide ac Locride hiberna disposita haberet, | |
| Opunte seditio orta est. factio una Aetolos, qui propiores | 2.1 |
| erant, altera Romanos accersebat. Aetoli priores uenerunt; | 3.1 |
| sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad impera- | |
| torem Romanum nuntio usque in aduentum eius tenuit | |
| urbem. arcem regium tenebat praesidium neque ut dece- | 4.1 |
| derent inde aut Opuntiorum minui aut auctoritate im- | |
| peratoris Romani perpelli potuerunt. mora cur non extemplo | 5.1 |
| oppugnarentur ea fuit quod caduceator ab rege uenerat | |
| locum ac tempus petens conloquio. id grauate regi concessum | 6.1 |
| est, non quin cuperet Quinctius per se partim armis, partim | |
| condicionibus confectum uideri bellum: necdum enim sciebat | 7.1 |
| utrum successor sibi alter ex nouis consulibus mitteretur an, | |
| quod summa ui ut tenderent amicis et propinquis mandauerat, | |
| imperium prorogaretur; aptum autem fore conloquium | 8.1 |
| credebat ut sibi liberum esset uel ad bellum manenti uel | |
| ad pacem decedenti rem inclinare. in sinu Maliaco prope | 9.1 |
| Nicaeam litus elegere. eo rex ab Demetriade cum quinque | |
| lembis et una naue rostrata uenit: erant cum eo <duo> prin- | 10.1 |
| cipes Macedonum et Achaeorum exul, uir insignis, Cycliadas. | |
| cum imperatore Romano rex Amynander erat et Dionysodorus | 11.1 |
| Attali legatus et Acesimbrotus praefectus Rhodiae classis | |
| et Phaeneas princeps Aetolorum et Achaei duo, Aristaenus | |
| et Xenophon. inter hos Romanus <ad> extremum litus | 12.1 |
| progressus, cum rex in proram nauis in ancoris stantis | |
| processisset, 'commodius' inquit, 'si in terram egrediaris, ex | 13.1 |
| propinquo dicamus in uicem audiamusque'. cum rex fa- | |
| cturum se id negaret, 'quem tandem' inquit Quinctius 'times?' | |
| ad hoc ille superbo et regio animo: 'neminem equidem timeo | 14.1 |
| praeter deos immortales: non omnium autem credo fidei quos | |
| circa te uideo, atque omnium minime Aetolis'. 'istuc quidem' | 15.1 |
| ait Romanus 'par omnibus periculum est qui cum hoste ad | |
| conloquium congrediuntur, si nulla fides sit.' 'non tamen' | 16.1 |
| inquit, 'Tite Quincti, par perfidiae praemium est, si fraude | |
| agatur, Philippus et Phaeneas; neque enim aeque difficulter | |
| Aetoli praetorem alium ac Macedones regem in meum locum | |
| substituant.' | 5 |