| secundum haec silentium fuit, cum Romanus eum aequum | 32.33.1.1 |
| censeret priorem dicere qui petisset conloquium, rex eius | |
| esse priorem orationem qui daret pacis leges, non qui ac- | |
| ciperet; tum Romanus: simplicem suam orationem esse; | 2.1 |
| ea enim se dicturum quae ni fiant nulla sit pacis condicio. | |
| deducenda ex omnibus Graeciae ciuitatibus regi praesidia | 3.1 |
| esse, captiuos et transfugas sociis populi Romani reddendos, | |
| restituenda Romanis ea Illyrici loca quae post pacem in | |
| Epiro factam occupasset, Ptolomaeo Aegypti regi reddendas | 4.1 |
| urbes quas post Philopatoris Ptolomaei mortem occupauisset. | |
| suas populique Romani condiciones has esse; ceterum et | |
| socium audiri postulata uerum esse. Attali regis legatus naues | 5.1 |
| captiuosque quae ad Chium nauali proelio capta essent, et | |
| Nicephorium Uenerisque templum quae spoliasset euastas- | |
| setque, pro incorruptis restitui; Rhodii Peraean—regio est | 6.1 |
| continentis aduersus insulam, uetustae eorum dicionis—re- | |
| petebant postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a | |
| Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque | 7.1 |
| Abydo, et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris | |
| restitui, et liberari omnia Asiae emporia portusque. Achaei | 8.1 |
| Corinthum et Argos repetebant. praetor Aetolorum Phaeneas | |
| cum eadem fere quae Romani ut Graecia decederetur postu- | |
| lasset redderenturque Aetolis urbes quae quondam iuris ac | |
| dicionis eorum fuissent, excepit orationem eius princeps | 9.1 |
| Aetolorum Alexander, uir ut inter Aetolos facundus. iam du- | 10.1 |
| dum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo conloquio, | |
| sed ne quem sociorum dicentem interpellet: nec de pace cum | |
| fide Philippum agere nec bella uera uirtute unquam gessisse. | |
| in conloquiis insidiari et captare; in bello non congredi aequo | 11.1 |
| campo neque signis conlatis dimicare, sed refugientem in- | |
| cendere ac diripere urbes et uincentium praemia uictum | |
| corrumpere. at non antiquos Macedonum reges <rem ita | 12.1 |
| gessisse> sed acie bellare solitos, urbibus parcere quantum | |
| possent, quo opulentius haberent imperium. nam de quorum | 13.1 |
| possessione dimicetur tollentem nihil sibi praeter bellum relin- | |
| quere, quod consilium esse? plures priore anno sociorum | 14.1 |
| urbes in Thessalia euastasse Philippum quam omnes qui un- | |
| quam hostes Thessaliae fuerint. ipsis quoque Aetolis eum | 15.1 |
| plura socium quam hostem ademisse: Lysimachiam pulso | |
| praetore et praesidio Aetolorum occupasse eum; Cium, item | 16.1 |
| suae dicionis urbem, funditus euertisse ac delesse; eadem fraude | |
| habere eum Thebas Phthias Echinum Larisam Pharsalum. |