| motus oratione Alexandri Philippus nauem ut exaudiretur | 32.34.1.1 |
| propius terram adplicuit. orsum eum dicere, in Aetolos | 2.1 |
| maxime, uiolenter Phaeneas interfatus non in uerbis rem | |
| uerti ait: aut bello uincendum aut melioribus parendum esse. | |
| 'apparet id quidem' inquit Philippus 'etiam caeco', iocatus | 3.1 |
| in ualetudinem oculorum Phaeneae; et erat dicacior natura | |
| quam regem decet, et ne inter seria quidem risu satis tem- | |
| perans. indignari inde coepit Aetolos tamquam Romanos | 4.1 |
| decedi Graecia iubere, qui quibus finibus Graecia sit dicere | |
| non possent; ipsius enim Aetoliae Agraeos Apodotosque et | |
| Amphilochos, quae permagna eorum pars sit, Graeciam non | |
| esse. 'an quod a sociis eorum non abstinuerim iustam querel- | 5.1 |
| lam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem seruent | |
| ut aduersus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta | |
| iuuentutem suam militare sinant, et contrariae persaepe acies | |
| in utraque parte Aetolica auxilia habeant? neque ego Cium | 6.1 |
| expugnaui, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem | |
| adiuui; et Lysimachiam ab Thracibus uindicaui, sed quia me | |
| necessitas ad hoc bellum a custodia eius auertit Thraces | |
| habent. et Aetolis haec; Attalo autem Rhodiisque nihil iure | 7.1 |
| debeo: non enim a me sed ab illis principium belli ortum est. | |
| Romanorum autem honoris causa et Peraean Rhodiis et | 8.1 |
| naues Attalo cum captiuis qui comparebunt restituam. nam | 9.1 |
| quod ad Nicephorium Uenerisque templi restitutionem at- | |
| tinet, quid restitui ea postulantibus respondeam nisi, quo uno | 10.1 |
| modo siluae lucique caesi restitui possunt, curam impen- | |
| samque sationis me praestaturum—quoniam haec inter se | |
| reges postulare et respondere placet.' extrema eius oratio | 11.1 |
| aduersus Achaeos fuit, in qua orsus ab Antigoni primum | |
| suis deinde erga gentem eam meritis, recitari decreta eorum | |
| iussit omnes diuinos humanosque honores complexa atque eis | 12.1 |
| obiecit recens decretum quo ab se desciuissent; inuectusque | |
| grauiter in perfidiam eorum Argos tamen se iis redditurum | |
| dixit: de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum | 13.1 |
| esse quaesiturumque ab eo simul utrum iisne urbibus decedere | |
| se aequum censeat quas ab se ipso captas iure belli habeat, | |
| an iis etiam quas a maioribus suis accepisset. |