parantibus Achaeis Aetolisque ad ea respondere, cum prope 32.35.1.1
occasum sol esset, dilato in posterum diem conloquio Philip-
pus in stationem ex qua profectus erat, Romani sociique in
castra redierunt. Quinctius postero die ad Nicaeam—is enim 2.1
locus placuerat—ad constitutum tempus uenit: Philippus
nullus usquam nec nuntius ab eo per aliquot horas ueniebat,
et iam desperantibus uenturum repente apparuerunt naues.
atque ipse quidem cum tam grauia et indigna imperarentur 3.1
inopem consilii diem se consumpsisse deliberando aiebat:
uolgo credebant de industria rem in serum tractam ne tempus 4.1
dari posset Achaeis Aetolisque ad respondendum, et eam 5.1
opinionem ipse adfirmauit petendo ut submotis aliis, ne
tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi posset,
cum ipso imperatore Romano liceret sibi conloqui. id primo 6.1
non acceptum, ne excludi conloquio uiderentur socii, dein 7.1
cum haud absisteret petere, ex omnium consilio Romanus
imperator cum Ap. Claudio tribuno militum ceteris sub-
motis ad extremum litus processit: rex cum duobus quos 8.1
pridie adhibuerat in terram est egressus. ibi cum aliquamdiu
secreto locuti essent, quae acta Philippus ad suos rettulerit
minus compertum est; Quinctius haec rettulit ad socios: 9.1
Romanis eum cedere tota Illyrici ora, perfugas remittere ac
si qui sint captiui; Attalo naues et cum iis captos nauales 10.1
socios, Rhodiis regionem quam Peraean uocant reddere,
Iaso et Bargyliis non cessurum; Aetolis Pharsalum Lari- 11.1
samque reddere, Thebas non reddere; Achaeis non Argis
modo sed etiam Corintho cessurum. nulli omnium placere 12.1
partium quibus cessurus aut non cessurus esset destinatio:
plus enim amitti in iis quam adquiri nec unquam, nisi tota 13.1
deduxisset Graecia praesidia, causas certaminum defore.