| cum haec toto ex concilio certatim omnes uociferarentur, | 32.36.1.1 |
| ad Philippum quoque procul stantem uox est perlata. itaque | 2.1 |
| a Quinctio petit ut rem totam in posterum diem differret: | |
| profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi passurum. | |
| litus ad Thronium conloquio destinatur. eo mature conuen- | 3.1 |
| tum est. ibi Philippus primum et Quinctium et omnes qui | |
| aderant rogare ne spem pacis turbare uellent, postremo | 4.1 |
| petere tempus quo legatos mittere Romam ad senatum posset: | |
| aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut quascumque | |
| senatus dedisset leges pacis accepturum. id ceteris haudqua- | 5.1 |
| quam placebat: nec enim aliud quam moram et dilationem | |
| ad colligendas uires quaeri; Quinctius uerum id futurum fuisse | 6.1 |
| dicere si aestas et tempus rerum gerendarum esset: nunc | |
| hieme instante nihil amitti dato spatio ad legatos mittendos; | |
| nam neque sine auctoritate senatus ratum quicquam eorum | 7.1 |
| fore quae cum rege ipsi pepigissent, et explorari dum bello | |
| necessariam quietem ipsa hiems daret senatus auctoritatem | |
| posse. in hanc sententiam et ceteri sociorum principes con- | 8.1 |
| cesserunt; indutiisque datis in duos menses et ipsos mittere | |
| singulos legatos ad senatum edocendum ne fraude regis cape- | |
| retur placuit; additum indutiarum pacto ut regia praesidia | 9.1 |
| Phocide ac Locride extemplo deducerentur. et ipse Quinctius | 10.1 |
| cum sociorum legatis Amynandrum Athamanum regem, ut | |
| speciem legationi adiceret, et Q. Fabium—uxoris Quincti | |
| sororis filius erat—et Q. Fuluium et Ap. Claudium misit. |