| ut uentum Romam est, prius sociorum legati quam regis | 32.37.1.1 |
| auditi sunt. cetera eorum oratio conuiciis regis consumpta | |
| est: mouerunt eo maxime senatum demonstrando maris ter- | 2.1 |
| rarumque regionis eius situm ut omnibus appareret si Deme- | 3.1 |
| triadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in | |
| Achaia rex teneret, non posse liberam Graeciam esse et ipsum | 4.1 |
| Philippum non contumeliosius quam uerius compedes eas | |
| Graeciae appellare. legati deinde regis intromissi; quibus | 5.1 |
| longiorem exorsis orationem breuis interrogatio cessurusne | |
| iis tribus urbibus esset sermonem incidit, cum mandati sibi de | |
| iis nominatim negarent quicquam. sic infecta pace regii di- | |
| missi: Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permissum. | 5 |
| cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse uicto- | 6.1 |
| riae quam pacis auidior neque conloquium postea Philippo | |
| dedit neque legationem aliam quam quae omni Graecia | |
| decedi nuntiaret admissurum dixit. |