| Philippus cum acie decernendum uideret et undique ad se | 32.38.1.1 |
| contrahendas uires, maxime de Achaiae urbibus, regionis ab | |
| se diuersae, et magis tamen de Argis quam de Corintho | |
| sollicitus, optimum ratus Nabidi eam Lacedaemoniorum | 2.1 |
| tyranno uelut fiduciariam dare ut uictori sibi restitueret, si | |
| quid aduersi accidisset ipse haberet, Philocli, qui Corintho | |
| Argisque praeerat, scribit ut tyrannum ipse conueniret. | |
| Philocles praeterquam quod iam ueniebat cum munere | 3.1 |
| adicit, ad pignus futurae regi cum tyranno amicitiae, filias | |
| suas regem Nabidis filiis matrimonio coniungere uelle. tyran- | 4.1 |
| nus primo negare aliter urbem eam se accepturum nisi | |
| Argiuorum ipsorum decreto accersitus ad auxilium urbis | |
| esset, deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo sed | 5.1 |
| abominatos etiam nomen tyranni audiuit, causam se spoliandi | |
| eos nactum ratus, tradere ubi uellet urbem Philoclen iussit. | |
| nocte ignaris omnibus acceptus in urbem est tyrannus: prima | 6.1 |
| luce occupata omnia superiora loca portaeque clausae. paucis | 7.1 |
| principum inter primum tumultum elapsis, eorum absentium | |
| direptae fortunae; praesentibus aurum atque argentum abla- | |
| tum, pecuniae imperatae ingentes. qui non cunctanter con- | 8.1 |
| tulere, sine contumelia et laceratione corporum dimissi; quos | |
| occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in seruilem modum | |
| lacerati atque extorti. contione inde aduocata rogationes | 9.1 |
| promulgauit, unam de tabulis nouis, alteram de agro uiritim | |
| diuidendo, duas faces nouantibus res ad plebem in optimates | |
| accendendam. |