| postquam in potestate Argiuorum ciuitas erat, nihil eius | 32.39.1.1 |
| memor tyrannus a quo eam ciuitatem et in quam con- | |
| dicionem accepisset, legatos Elatiam ad Quinctium et <ad> | 2.1 |
| Attalum Aeginae hibernantem mittit qui nuntiarent Argos | |
| in potestate sua esse: eo si ueniret Quinctius ad conloquium, | |
| non diffidere sibi omnia cum eo conuentura. Quinctius ut eo | 3.1 |
| quoque praesidio Philippum nudaret cum adnuisset se uen- | |
| turum, mittit ad Attalum ut ab Aegina Sicyonem sibi occur- | |
| reret; ipse ab Anticyra decem quinqueremibus quas iis forte | 4.1 |
| ipsis diebus L. Quinctius frater eius adduxerat ex hibernis | |
| Corcyrae Sicyonem tramisit. iam ibi Attalus erat; qui cum | 5.1 |
| tyranno ad Romanum imperatorem, non Romano ad tyran- | |
| num eundum diceret, in sententiam suam Quinctium traduxit | |
| ne in urbem ipsam Argos iret. haud procul urbe Mycenica | 6.1 |
| uocatur: in eo loco ut congrederentur conuenit. Quinctius | 7.1 |
| cum fratre et tribunis militum paucis, Attalus cum regio | |
| comitatu, Nicostratus Achaeorum praetor cum auxiliaribus | |
| paucis uenit. tyrannum ibi cum omnibus copiis opperientem | 8.1 |
| inuenerunt. progressus armatus cum satellitibus armatis est | |
| in medium fere interiacentis campi: inermis Quinctius cum | |
| fratre et duobus tribunis militum, inermi item regi praetor | |
| Achaeorum et unus ex purpuratis latus cingebant. initium | 9.1 |
| sermonis ab excusatione tyranni ortum quod armatus ipse | |
| armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem | |
| regemque cerneret, in conloquium uenisset: neque enim se | |
| illos timere dixit sed exules Argiuorum. inde ubi de con- | 10.1 |
| dicionibus amicitiae coeptum agi est, Romanus duas postulare | |
| res, unam ut bellum cum Achaeis finiret, alteram ut aduersus | 11.1 |
| Philippum mitteret secum auxilia. ea se missurum dixit; pro | |
| pace cum Achaeis indutiae impetratae, donec bellum cum | |
| Philippo finiretur. |