de Argis quoque disceptatio ab Attalo rege est mota, 32.40.1.1
cum fraude Philoclis proditam urbem ui ab eo teneri argueret,
ille ab ipsis Argiuis se defenderet accitum. contionem rex 2.1
Argiuorum postulabat ut id sciri posset, nec tyrannus ab-
nuere; sed deductis ex urbe praesidiis liberam contionem non
immixtis Lacedaemoniis declaraturam quid Argiui uellent
praeberi debere dicebat rex: tyrannus negauit deducturum. 3.1
haec disceptatio sine exitu fuit. de conloquio discessum 4.1
sescentis Cretensibus ab tyranno datis Romano indutiisque
inter Nicostratum praetorem Achaeorum et Lacedae-
moniorum tyrannum in quattuor menses factis.
inde Quinctius Corinthum est profectus et ad portam cum 5.1
Cretensium cohorte accessit, ut Philocli praefecto urbis
appareret tyrannum a Philippo descisse. Philocles et ipse ad 6.1
imperatorem Romanum in conloquium uenit hortantique ut
extemplo transiret urbemque traderet ita respondit ut distu-
lisse rem magis quam negasse uideretur. a Corintho Quinctius 7.1
Anticyram traiecit, inde fratrem ad temptandam Acarna-
num gentem misit. Attalus ab Argis Sicyonem est profectus. 8.1
ibi et ciuitas nouis honoribus ueteres regis honores auxit et
rex ad id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam
pecunia redemerat iis, tum quoque ne sine aliqua munifi- 9.1
centia praeteriret ciuitatem sociam atque amicam, decem
talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum fru-
menti; atque ita Cenchreas ad naues redit. et Nabis firmato 10.1
praesidio Argis Lacedaemonem regressus, cum ipse uiros
spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit. ea 11.1
nunc singulas inlustres, nunc simul plures genere inter se
iunctas domum accersendo blandiendoque ac minando non
aurum modo iis sed postremo uestem quoque mundumque
omnem muliebrem ademit. 5