| haec per hiemem gesta. initio autem ueris Quinctius Attalo | 33.1.1.1 |
| Elatiam excito Boeotorum gentem incertis ad eam diem | |
| animis fluctuantem dicionis suae facere cupiens, profectus | |
| per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est | |
| Boeotiae, posuit castra. inde postero die <cum> unius signi | 2.1 |
| militibus et Attalo legationibusque quae frequentes undique | |
| conuenerant pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis—ea | |
| duo milia militum erant—sequi se mille passuum interuallo | |
| distantibus. ad medium ferme uiae Boeotorum praetor | 3.1 |
| Antiphilus obuius fuit; cetera multitudo e muris aduentum | |
| imperatoris Romani regisque prospeculabatur. rara arma | 4.1 |
| paucique milites circa eos apparebant; hastatos sequentes | |
| procul anfractus uiarum uallesque interiectae occulebant. | |
| cum iam adpropinquaret urbi, uelut obuiam egredientem | 5.1 |
| turbam salutaret, tardius incedebat: causa erat morae ut | |
| hastati consequerentur. oppidani, ante lictorem turba acta, | 6.1 |
| insecutum confestim agmen armatorum non ante quam ad | |
| hospitium imperatoris uentum est conspexere. tum uelut pro- | 7.1 |
| dita dolo Antiphili praetoris urbe captaque obstipuerunt omnes; | |
| et apparebat nihil liberae consultationis concilio quod in diem | |
| posterum indictum erat Boeotis relictum esse. texerunt do- | 8.1 |
| lorem quem et nequiquam et non sine periculo ostendissent. |