| in concilio Attalus primus uerba fecit. orsus a maiorum | 33.2.1.1 |
| suorum suisque et communibus in omnem Graeciam et pro- | |
| priis in Boeotorum gentem meritis, senior iam et infirmior | 2.1 |
| quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et con- | |
| cidit; et dum regem auferunt reficiuntque parte membrorum | 3.1 |
| captum, paulisper contio intermissa est. Aristaenus inde | 4.1 |
| Achaeorum praetor eo cum maiore auctoritate auditus quod | |
| non alia quam quae Achaeis suaserat Boeotis suadebat. pauca | 5.1 |
| ab ipso Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma | |
| aut opes extollente uerbis. rogatio inde a Plataeensi Dicae- | 6.1 |
| archo lata recitataque <de societate> cum Romanis iungenda, | |
| nullo contra dicere audente, omnium Boeotiae ciuitatum | |
| suffragiis accipitur iubeturque. concilio dimisso Quinctius | 7.1 |
| tantum Thebis moratus quantum Attali repens casus coegit, | |
| postquam non uitae praesens periculum uis morbi attulisse | 8.1 |
| sed membrorum debilitatem uisa est, relicto eo ad cura- | |
| tionem necessariam corporis, Elatiam unde profectus erat | |
| redit, Boeotis quoque sicut prius Achaeis ad societatem ad- | 9.1 |
| scitis et, quoniam tuta ea pacataque ab tergo relinquebantur, | |
| omnibus iam cogitationibus in Philippum et quod reliquum | |
| belli erat conuersis. |