| Philippus quoque primo uere, postquam legati ab Roma | 33.3.1.1 |
| nihil pacati rettulerant, dilectum per omnia oppida regni | |
| habere instituit in magna inopia iuniorum. absumpserant | 2.1 |
| enim per multas iam aetates continua bella Macedonas; ipso | 3.1 |
| quoque regnante et naualibus bellis aduersus Rhodios Atta- | |
| lumque et terrestribus aduersus Romanos ceciderat magnus | |
| numerus. ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, | 4.1 |
| et emeritis quidam stipendiis, quibus modo quicquam reliqui | |
| roboris erat, ad signa reuocabantur. ita suppleto exercitu | 5.1 |
| secundum uernum aequinoctium omnes copias Dium con- | |
| traxit ibique statiuis positis exercendo cotidie milite hostem | |
| opperiebatur. et Quinctius per eosdem ferme dies ab Elatia | 6.1 |
| profectus praeter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas | |
| peruenit. ibi concilium Aetolorum Heracleam indictum | 7.1 |
| tenuit consultantium quantis auxiliis Romanum ad bellum | |
| sequerentur. cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea | 8.1 |
| Xynias praegressus in confinio Aenianum Thessalorumque | |
| positis castris Aetolica auxilia opperiebatur. nihil morati | 9.1 |
| Aetoli sunt: Phaenea duce sex milia peditum cum equitibus | |
| quadringentis uenerunt. ne dubium esset quid expectasset, | |
| confestim Quinctius mouit castra. transgresso in Phthioti- | 10.1 |
| cum agrum quingenti Gortynii Cretensium, duce Cydante, | |
| et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu se coniunxere, | |
| nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum | |
| ducentis et mille. | 5 |
| Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut | 11.1 |
| cui de summa rerum adesset certamen, adhortandos milites | |
| ratus, multa iam saepe memorata de maiorum uirtutibus | 12.1 |
| simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea | |
| quae tum maxime animos terrebant quibusque <erigi> ad | |
| aliquam spem poterant uenit. |