| acceptae ad Aoum flumen | 33.4.1.1 |
| in angustiis cladi <i>terum a Macedonum phalange ad | |
| Atragem ui pulsos Romanos opponebat: et illic tamen, | 2.1 |
| ubi insessas fauces Epiri non tenuissent, primam culpam | |
| fuisse eorum qui neglegenter custodias seruassent, secundam | 3.1 |
| in ipso certamine leuis armaturae mercennariorumque | |
| militum; Macedonum uero phalangem et tunc stetisse et | |
| loco aequo iustaque pugna semper mansuram inuictam. | |
| decem et sex milia militum haec fuere, robur omne uirium | 4.1 |
| eius regni; ad hoc duo milia caetratorum, quos peltas<tas> | |
| appellant, Thracumque et Illyriorum—Tralles est nomen | |
| genti—par numerus, bina milia erant, et mixti ex pluribus | 5.1 |
| gentibus mercede conducti auxiliares mille ferme et quingenti | |
| et duo milia equitum. cum iis copiis rex hostem opperie- | |
| batur. Romanis ferme par numerus erat; qui tum copiis | 6.1 |
| tantum quod Aetoli accesserant superabant. |