| Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum mouisset, | 33.5.1.1 |
| spem nactus per Timonem principem ciuitatis prodi urbem, | |
| cum paucis equitum leuisque armaturae ad muros successit. | |
| ibi adeo frustrata spes est ut non certamen modo cum | 2.1 |
| erumpentibus sed periculum quoque atrox subiret, ni castris | |
| exciti repente pedites equitesque in tempore subuenissent. | |
| et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis | 3.1 |
| quidem amplius temptandae in praesentia conatu absistit; | |
| ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum | 4.1 |
| comperto quam in regionem uenisset, milites per agros di- | |
| missos uallum caedere et parare iubet. | |
| uallo et Macedones et Graeci usi sunt, sed usum nec ad | 5.1 |
| commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamen- | |
| tum aptauerunt; nam et maiores et magis ramosas arbores | 6.1 |
| caedebant quam quas ferre cum armis miles posset, et cum | |
| castra his ante obiectis saepsissent, facilis molitio eorum ualli | |
| erat. nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant | 7.1 |
| multique et ualidi rami praebebant quod recte manu capere- | |
| tur, duo aut summum tres iuuenes conixi arborem unam | 8.1 |
| euellebant, qua euulsa portae instar extemplo patebat, nec | |
| in promptu erat quod obmolirentur. Romanus leues et bi- | 9.1 |
| furcos plerosque et trium aut cum plurimum quattuor | |
| ramorum uallos caedit, ut et suspensis ab tergo armis ferat | |
| plures simul apte miles; et ita densos obfigunt implicantque | 10.1 |
| ramis ut neque <quis cuiusque palmae stipes neque> quae | |
| cuiusque stipitis palma sit peruideri possit; et adeo acuti | 11.1 |
| aliusque per alium immissi rami locum ad inserendam | |
| manum non relinquunt ut neque prehendi quod trahatur | |
| neque trahi, cum inter se innexi rami uinculum in uicem | 12.1 |
| praebeant, possit; et si euulsus forte est unus, nec loci mul- | |
| tum aperit et alium reponere perfacile est. |