| Quinctius postero die uallum secum ferente milite ut | 33.6.1.1 |
| paratus omni loco castris ponendis esset, progressus modicum | 2.1 |
| iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum in | |
| qua parte Thessaliae hostis esset quidue pararet misit. circa | 3.1 |
| Larisam erat rex. certior iam factus Romanum ab Thebis | |
| Pheras mouisse, defungi quam primum et ipse certamine | |
| cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a | |
| Pheris posuit castra. inde postero die cum expediti utrimque | 4.1 |
| ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari | |
| ferme interuallo ab iugo quod capiendum erat, cum inter se | |
| conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos qui | 5.1 |
| quid sibi, quoniam praeter spem hostis occurrisset, faciendum | |
| esset consulerent, quieti opperientes. et illo quidem die nullo | 6.1 |
| inito certamine in castra reuocati sunt; postero die circa | |
| eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum | |
| Aetolorum opera regii fugati atque in castra compulsi sunt. | |
| magnum utris<que> impedimentum ad rem gerendam fuit | 7.1 |
| ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis | |
| locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam locis inter- | |
| clusa. itaque pariter ducibus consilium fuit excedendi ea | 8.1 |
| regione, et uelut ex praedicto ambo Scotusam petierunt, | |
| Philippus spe frumentandi inde, Romanus ut praegressus | |
| corrumperet hosti frumenta. per diem totum, quia colles | 9.1 |
| perpetuo iugo intererant, nullo conspecta inter se loco agmina | |
| ierunt. Romani <ad> Eretriam Phthiotici agri, Philippus super | 10.1 |
| amnem Onchestum posuit castra. ne postero quidem die, | 11.1 |
| cum Philippus ad Melambium quod uocant Scotusae<i> agri, | |
| Quinctius circa Thetideum Pharsaliae terrae posuisset castra, | |
| aut hi aut illi ubi hostis esset satis compertum habuerunt. | |
| tertio die primo nimbus effusus, dein caligo nocti simillima | 12.1 |
| Romanos metu insidiarum tenuit. |