| Philippus maturandi itineris causa, post imbrem nubibus | 33.7.1.1 |
| in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit; sed tam | 2.1 |
| densa caligo occaecauerat diem ut neque signiferi uiam nec | |
| signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores uagum | |
| uelut errore nocturno turbaretur. supergressi tumulos qui | 3.1 |
| Cynoscephalae uocantur, relicta ibi statione firma peditum | |
| equitumque, posuerunt castra. Romanus iisdem ad Theti- | 4.1 |
| deum castris cum se tenuisset, exploratum tamen ubi hostis | |
| esset decem turmas equitum et mille pedites misit monitos | |
| ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus | |
| esset, praecauerent. ubi uentum ad insessos tumulos est, | 5.1 |
| pauore mutuo iniecto uelut torpentes quieuerunt; dein | |
| nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab | |
| necopinato uisu consedit, non diutius certamine abstinuere. | |
| principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde | 6.1 |
| subsidiis tuentium pulsos aucta. in qua cum haudquaquam | |
| pares Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent | |
| premi sese, quingenti equites et duo milia peditum, maxime | 7.1 |
| Aetolorum, cum duobus tribunis militum propere missa rem | |
| inclinatam restituerunt, uersaque fortuna Macedones labo- | 8.1 |
| rantes opem regis per nuntios implorabant. rex, ut qui nihil | |
| minus illo die propter offusam caliginem quam proelium | |
| expectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum | |
| missa, aliquamdiu inops consilii trepidauit; deinde, postquam | 9.1 |
| nuntii instabant, et iam iuga montium detexerat nebula, et in | |
| conspectu erant Macedones in tumulum maxime editum inter | |
| alios compulsi loco se magis quam armis tutantes, commit- | 10.1 |
| tendam rerum summam in discrimen utcumque ratus, ne | |
| partis indefensae iactura fieret, Athenagoram ducem mercede | 11.1 |
| militantium cum omnibus praeter Thracas auxiliis et equitatu | |
| Macedonum ac Thessalorum mittit. eorum aduentu depulsi | 12.1 |
| ab iugo Romani non ante restiterunt quam in planiorem | |
| uallem peruentum est. ne effusa detruderentur fuga pluri- | 13.1 |
| mum in Aetolis equitibus praesidii fuit. is longe tum optimus | |
| eques in Graecia erat; pedite inter finitimos uincebantur. |