| cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Mene- | 2.51.1.1 |
| nius consules erant. Menenius aduersus Tuscos uictoria | |
| elatos confestim missus. tum quoque male pugnatum est, | 2.1 |
| et Ianiculum hostes occupauere; obsessaque urbs foret, | |
| super bellum annona premente—transierant enim Etrusci | |
| Tiberim—, ni Horatius consul ex Uolscis esset reuocatus. | |
| adeoque id bellum ipsis institit moenibus, ut primo pugna- | 5 |
| tum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam. | |
| ibi quamquam paruo momento superior Romana res fuit, | 3.1 |
| meliorem tamen militem, recepto pristino animo, in futura | |
| proelia id certamen fecit. | |
| A. Uerginius et Sp. Seruilius consules fiunt. post accep- | 4.1 |
| tam proxima pugna cladem Ueientes abstinuere acie; po- | |
| pulationes erant, et uelut ab arce Ianiculo passim in Roma- | |
| num agrum impetus dabant; non usquam pecora tuta, non | |
| agrestes erant. capti deinde eadem arte sunt qua ceperant | 5.1 |
| Fabios. secuti dedita opera passim ad inlecebras propulsa | |
| pecora praecipitauere in insidias; quo plures erant, maior | |
| caedes fuit. ex hac clade atrox ira maioris cladis causa | 6.1 |
| atque initium fuit. traiecto enim nocte Tiberi, castra Ser- | |
| uili consulis adorti sunt oppugnare. inde fusi magna caede | |
| in Ianiculum se aegre recepere. confestim consul et ipse | 7.1 |
| transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit. postero die | |
| luce orta nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis | |
| tamen quod inopia frumenti quamuis in praecipitia, dum | |
| celeriora essent, agebat consilia, temere aduerso Ianiculo ad | 8.1 |
| castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus quam | |
| pridie pepulerat, interuentu collegae ipse exercitusque est | |
| seruatus. inter duas acies Etrusci, cum in uicem his atque | 9.1 |
| illis terga darent, occidione occisi. ita oppressum temeritate | |
| felici Ueiens bellum. |