| Quinctius iis qui in proelio fuerant inter signa et ordines | 33.9.1.1 |
| acceptis tuba dat signum. raro alias tantus clamor dicitur | 2.1 |
| in principio pugnae exortus; nam forte utraque acies simul | |
| conclamauere nec solum qui pugnabant sed subsidia etiam | |
| quique tum maxime in proelium ueniebant. dextero cornu | 3.1 |
| rex loci plurimum auxilio, ex iugis altioribus pugnans, uince- | |
| bat; sinistro tum cum maxime adpropinquante phalangis | |
| parte quae nouissimi agminis fuerat, sine ullo ordine tre- | |
| pidabatur; media acies, quae propior dextrum cornu erat, | 4.1 |
| stabat spectaculo uelut nihil ad se pertinentis pugnae intenta. | |
| phalanx, quae uenerat agmen magis quam acies aptiorque | 5.1 |
| itineri quam pugnae, uixdum in iugum euaserat. in hos in- | 6.1 |
| compositos Quinctius, quamquam pedem referentes in dextro | |
| cornu suos cernebat, elephantis prius in hostem actis impetum | |
| facit, ratus partem profligatam cetera tracturam. non dubia | 7.1 |
| res fuit; extemplo terga uertere Macedones, terrore primo | |
| bestiarum auersi. et ceteri quidem hos pulsos sequebantur; | |
| unus e tribunis militum ex tempore capto consilio cum | 8.1 |
| uiginti signorum militibus, relicta ea parte suorum quae haud | |
| dubie uincebat, breui circuitu dextrum cornu hostium auer- | |
| sum inuadit. nullam aciem ab tergo adortus non turbasset; | 9.1 |
| ceterum ad communem omnium in tali re <tre>pidationem | |
| accessit quod phalanx Macedonum grauis atque immobilis | 10.1 |
| nec circumagere se poterat nec hoc qui a fronte paulo ante | |
| pedem referentes tunc ultro territis instabant patiebantur. | |
| ad hoc loco etiam premebantur, quia iugum ex quo pu- | 11.1 |
| gnauerant dum per procliue pulsos insequuntur tradiderant | |
| hosti ad terga sua circumducto. paulisper in medio caesi, | |
| deinde omissis plerique armis capessunt fugam. |