| Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumu- | 33.10.1.1 |
| lum altiorem inter ceteros cepit <unde> specularetur quae in | |
| laeua parte suorum fortuna esset; deinde postquam fugam | 2.1 |
| effusam animaduertit et omnia circa iuga signis atque armis | |
| fulgere, tum et ipse acie excessit. Quinctius cum institisset | 3.1 |
| cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas con- | |
| spexerat, quidnam pararent incertus paulisper nouitate rei | |
| constituit signa; deinde, ut accepit hunc morem esse Mace- | 4.1 |
| donum tradentium sese, parcere uictis in animo habebat. | |
| ceterum ab ignaris militibus omissam ab hoste pugnam et | 5.1 |
| quid imperator uellet impetus in eos est factus et primis | |
| caesis ceteri in fugam dissipati sunt. rex effuso cursu Tempe | 6.1 |
| petit. ibi ad Gonnos diem unum substitit ad excipiendos | |
| si qui proelio superessent. Romani uictores in castra hostium | |
| spe praedae <inrumpunt>: ea magna iam <ex parte> direpta ab | |
| Aetolis inueniunt. caesa eo die octo milia hostium, <quinque> | 7.1 |
| capta; ex uictoribus septingenti ferme ceciderunt. si Ualerio | 8.1 |
| qui credat omnium rerum immodice numerum augenti, | |
| quadraginta milia hostium eo die sunt caesa, capta—ibi | |
| modestius mendacium est—quinque milia septingenti, signa | |
| militaria ducenta undequinquaginta. Claudius quoque duo et | 9.1 |
| triginta milia hostium caesa scribit, capta quattuor milia et tre- | |
| centos. nos non minimo potissimum numero credidimus sed | 10.1 |
| Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum omnium | |
| Romanarum rerum tum praecipue in Graecia gestarum. |