| Philippus collectis ex fuga qui uariis casibus pugnae dis- | 33.11.1.1 |
| sipati uestigia eius secuti fuerant missisque Larisam ad com- | |
| mentarios regios comburendos ne in hostium uenirent | |
| potestatem, in Macedoniam concessit. Quinctius captiuis | 2.1 |
| praedaque <partim> uenumdatis partim militi concessis Lari- | |
| sam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petis- | |
| set rex quidue pararet. caduceator eo regius uenit, specie ut | 3.1 |
| indutiae essent donec tollerentur ad sepulturam qui in acie | |
| cecidissent, re uera ad petendam ueniam legatis mittendis. | |
| utrumque ab Romano impetratum. adiecta etiam illa uox, | 4.1 |
| bono animo esse regem ut iuberet, quae maxime Aetolos | |
| offendit iam tumentes querentesque mutatum uictoria | |
| imperatorem: ante pugnam omnia magna paruaque com- | 5.1 |
| municare cum sociis solitum, nunc omnium expertes con- | |
| siliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere; cum Philippo | 6.1 |
| iam gratiae priuatae locum quaerere, ut dura atque aspera | |
| belli Aetoli exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus | |
| in se uertat. et haud dubie decesserat iis aliquantum honoris; | 7.1 |
| sed cur neglegerentur ignorabant. donis regis imminere | |
| credebant inuicti ab ea cupiditate animi uirum; sed et | 8.1 |
| suscensebat non immerito Aetolis ob insatiabilem auiditatem | |
| praedae et adrogantiam eorum, uictoriae gloriam in se | |
| rapientium, quae uanitate sua omnium aures offendebat, et | 9.1 |
| Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos | |
| habendos Graeciae dominos cernebat. ob eas causas multa | 10.1 |
| sedulo ut uiliores leuioresque apud omnes essent et uiderentur | |
| faciebat. |