| indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso | 33.12.1.1 |
| rege constitutum conloquium; cuius priusquam tempus | |
| ueniret, in consilium aduocauit socios. rettulit quas leges | |
| pacis placeret dici. Amynander Athamanum rex paucis sen- | 2.1 |
| tentiam absoluit: ita componendam pacem esse ut Graecia | |
| etiam absentibus Romanis satis potens tuendae simul pacis | |
| libertatisque esset. Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca | 3.1 |
| praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere | |
| quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis | |
| consilia, falli aiunt eum tota re si aut Romanis pacem aut | 4.1 |
| Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi | |
| Philippo aut occiso aut regno pulso; quae utraque procliuia | |
| esse si fortuna uti uellet. ad haec Quinctius negare Aetolos | 5.1 |
| aut moris Romanorum memorem aut sibi ipsis conuenientem | |
| sententiam dixisse; et illos prioribus omnibus conciliis con- | 6.1 |
| loquiisque [et] de condicionibus pacis semper, <non> ut ad | |
| internecionem bellaretur disseruisse, et Romanos praeter | 7.1 |
| uetustissimum morem uictis parcendi praecipuum clementiae | |
| documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus | |
| data. omittere se Carthaginienses: cum Philippo ipso quotiens | 8.1 |
| uentum in conloquium? nec unquam ut cederet regno actum | |
| esse. an quia uictus proelio foret, inexpiabile bellum factum? | |
| cum armato hoste infestis animis concurri debere: aduersus | 9.1 |
| uictos mitissimum quemque animum maximum habere. | |
| libertati Graeciae uideri graues Macedonum reges: si regnum | 10.1 |
| gensque tollatur, Thracas Illyrios Gallos deinde, gentes feras | |
| et indomitas, in Macedoniam se et in Graeciam effusuras. ne | 11.1 |
| proxima quaeque amoliendo maioribus grauioribusque aditum | |
| ad se facerent. interfanti deinde Phaeneae praetori Aeto- | 12.1 |
| lorum testificantique si elapsus eo tempore Philippus foret | |
| mox grauius eum rebellaturum, 'desistite tumultuari' inquit | 13.1 |
| 'ubi consultandum est: non iis condicionibus inligabitur rex | |
| ut mouere bellum possit.' |