| hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces quae ferunt | 33.13.1.1 |
| in Tempe—is datus erat locus conloquio—uenit; tertio die | 2.1 |
| datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium. ibi | 3.1 |
| Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari | |
| non poterat sua potius uoluntate omissis quam altercando | |
| extorquerentur, quae priore conloquio aut imperata a | 4.1 |
| Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, | |
| de ceteris senatui permissurum dixit. quamquam uel inimicis- | 5.1 |
| simis omnibus praeclusisse uocem uidebatur, Phaeneas tamen | |
| Aetolus cunctis tacentibus 'quid? nobis' inquit, 'Philippe, | 6.1 |
| reddisne tandem Pharsalum et Larisam Cremasten et | |
| Echinum et Thebas Phthias?' cum Philippus nihil morari | 7.1 |
| diceret quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem | |
| Romanum et Aetolos orta est de Thebis; nam eas populi | 8.1 |
| Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris | |
| rebus exercitu ab se admoto uocati in amicitiam, cum potestas | |
| libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanae | |
| praeposuissent; Phaeneas et pro societate belli quae ante | 9.1 |
| bellum habuissent restitui Aetolis aequum censebat et ita in | 10.1 |
| foedere primo cautum esse ut belli praeda rerum quae ferri | |
| agique possent Romanos, ager urbesque captae Aetolos seque- | |
| rentur. 'uos' inquit 'ipsi' Quinctius 'societatis istius leges | 11.1 |
| rupistis quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem feci- | |
| stis. quae si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret: | 12.1 |
| Thessaliae ciuitates sua uoluntate in dicionem nostram | |
| uenerunt.' haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis | 13.1 |
| non <in> praesentia modo grauia auditu sed mox etiam belli | |
| causa magnarumque ex eo cladium iis fuerunt. cum Philippo | 14.1 |
| ita conuenit ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum | |
| numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam | |
| mitteret legatos: ad eam rem quattuor mensum indutiae essent. | |
| si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque | 15.1 |
| reddi Philippo receptum est. causa Romano imperatori non | |
| alia maior fuisse dicitur maturandae pacis quam quod Antio- | |
| chum bellum transitumque in Europam moliri constabat. |