| priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas, L. Quinctius | 33.16.1.1 |
| Corcyram excitis Acarnanum principibus, quae sola Graeciae | |
| gentium in societate Macedonum manserat, initium quod- | |
| dam ibi motus fecit. duae autem maxime causae eos tenuerant | 2.1 |
| in amicitia regis, una fides insita genti, altera metus odiumque | |
| Aetolorum. concilium Leucadem indictum est. eo neque | 3.1 |
| cuncti conuenere Acarnanum populi nec [in] iis qui conuene- | |
| rant idem placuit; sed duo principes et magistratus per- | |
| uicerunt ut priuatum decretum Romanae societatis fieret. id | 4.1 |
| omnes qui afuerant aegre passi; et in hoc fremitu gentis a | |
| Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et | |
| Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanae | 5.1 |
| societatis ualuerunt sed etiam ut Archelaus et Bianor, prin- | |
| cipes gentis ambo, quod auctores eius sententiae fuissent, | |
| proditionis in concilio damnarentur et Zeuxidae praetori, | |
| quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur. rem temera- | 6.1 |
| riam sed euentu prosperam damnati fecerunt. suadentibus | |
| nam<que> amicis cederent tempori et Corcyram ad Romanos | |
| abirent, statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire | 7.1 |
| iras aut pati quod casus tulisset. cum se frequenti concilio in- | 8.1 |
| tulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium | |
| mox a uerecundia simul pristinae dignitatis ac misericordia | |
| praesentis fortunae ortum est. potestate quoque dicendi facta | 9.1 |
| principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimi- | |
| na diluenda uentum est, cum tanta fiducia quantum innocentia | |
| dabat disseruerunt; postremo ultro aliquid etiam queri et | 10.1 |
| castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita | |
| adfecerunt animos ut omnia quae in eos decreta erant fre- | |
| quentes tollerent neque eo minus redeundum in societatem | 11.1 |
| Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent. |