| Leucade haec sunt decreta. id caput Acarnaniae erat eoque | 33.17.1.1 |
| in concilium omnes populi conueniebant. itaque cum haec | 2.1 |
| repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata | |
| esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heraeum | |
| quod uocant naues adplicuit. inde cum omni genere tor- | 3.1 |
| mentorum machinarumque quibus expugnantur urbes ad | |
| muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinari animos | |
| posse. postquam pacati nihil ostendebatur, tum uineas tur- | 4.1 |
| resque erigere et arietem admouere muris coepit. | |
| Acarnania uniuersa inter Aetoliam atque Epirum posita | 5.1 |
| solem occidentem et mare Siculum spectat. Leucadia nunc | 6.1 |
| insula est, uadoso freto quod perfossum manu est ab Acar- | |
| nania diuisa; tum paeninsula erat, occidentis regione artis | |
| faucibus cohaerens Acarnaniae; quingentos ferme passus longae | 7.1 |
| eae fauces erant, latae haud amplius centum et uiginti. in iis | |
| angustiis Leucas posita est, colli adplicata uerso in orientem | |
| et Acarnaniam; ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo | 8.1 |
| Leucadia ab Acarnania diuiditur. inde terra marique ex- | |
| pugnabilis est; nam et uada sunt stagno similiora quam mari | |
| et campus terrenus omnis operique facilis. itaque multis | 9.1 |
| simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri; sed | |
| quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inex- | |
| pugnabiles hostium animi. die ac nocte intenti reficere | 10.1 |
| quassata muri, obstruere quae patefacta ruinis erant, proelia | |
| impigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus | |
| tutari; diutiusque spe Romanorum obsidionem eam ex- | 11.1 |
| traxissent ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes | |
| ab arce milites accepissent. eos tamen ex superiore loco | 12.1 |
| magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto | |
| proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt. interim et scalis | 13.1 |
| capta multis locis moenia et per stragem lapidum ac ruinas | |
| transcensum in urbem; iamque ipse legatus magno agmine | 14.1 |
| circumuenerat pugnantes. tum pars in medio caesi, pars | |
| armis abiectis dediderunt sese uictori. et post dies paucos | 15.1 |
| audito proelio quo ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes | |
| Acarnaniae populi in dicionem legati uenerunt. |