| iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii | 33.18.1.1 |
| quoque ad uindicandam a Philippo continentis regionem | |
| —Peraean uocant—possessam a maioribus suis, Pausistratum | 2.1 |
| praetorem cum octingentis Achaeis peditibus, mille et octin- | |
| gentis fere armatis ex uario genere auxiliorum collectis | |
| miserunt: Galli et Mniesutae et Pisuetae et Tarmiani et | 3.1 |
| Theraei ex Peraea et Laudiceni ex Asia erant. cum iis copiis | 4.1 |
| Pausistratus Tendeba in Stratonicensi agro, locum perop- | |
| portunum, ignaris regiis qui Therae erant occupauit. in | 5.1 |
| tempore et ad <id> ipsum excitum auxilium, mille Achaei | |
| pedites cum centum equitibus superuenerunt; Theoxenus iis | |
| praeerat. Dinocrates regius praefectus reciperandi castelli | 6.1 |
| causa primo castra ad ipsa Tendeba mouet, inde ad alterum | |
| castellum item Stratonicensis agri—Astragon uocant—; omni- | 7.1 |
| busque eo praesidiis, quae multifariam disiecta erant, deuocatis | |
| et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, | |
| ubi hostes erant, ducere pergit. nec Rhodii pugnam | 8.1 |
| detractauerunt. ita castris in propinquo locatis ex- | |
| templo in aciem descensum est. Dinocrates quingentos | 9.1 |
| Macedonas dextro cornu, laeuo Agrianas locat, in medium | |
| accipit contractos ex castellorum—Cares maxime erant— | |
| praesidiis, equites cornibus circumdat et Cretensium auxi- | |
| liares Thracumque. Rhodii Achaeos dextro cornu, sinistro | 10.1 |
| mercennarios milites, lectam peditum manum, habuere, | |
| medios mixta ex pluribus gentibus auxilia, equites leuisque | 11.1 |
| armaturae quod erat cornibus circumiectum. eo die steterunt | 12.1 |
| tantum acies utraque super ripam qui tenui tum aqua inter- | |
| fluebat torrentis paucisque telis emissis in castra receperunt | |
| sese. postero die eodem ordine instructi maius aliquanto | 13.1 |
| proelium quam pro numero edidere pugnantium. neque | |
| enim plus terna milia peditum fuere et centeni ferme equites; | |
| ceterum non numero tantum nec armorum genere sed animis | 14.1 |
| quoque paribus et aequa spe pugnarunt. Achaei primi tor- | 15.1 |
| rente superato in Agrianas impetum fecerunt; deinde tota | |
| prope cursu transgressa amnem acies est. diu anceps pugna | 16.1 |
| stetit. numero Achaei, mille ipsi, quadringentos loco | |
| pepulere; inclinato deinde laeuo cornu in dextrum omnes | |
| conisi. Macedones usque dum ordines et ueluti stipata phalanx | 17.1 |
| constabat moueri nequiuerunt; postquam laeuo latere nudato | 18.1 |
| circumagere hastas in uenientem ex transuerso hostem conati | |
| sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se fecerunt, | |
| terga deinde uertunt, postremo abiectis armis in praecipitem | |
| fugam effunduntur. Bargylias petentes fugerunt; eodem et | 19.1 |
| Dinocrates perfugit. Rhodii quantum diei superfuit secuti | |
| receperunt sese in castra. satis constat, si confestim uictores | |
| Stratoniceam petissent, recipi eam urbem sine certamine | |
| potuisse. praetermissa eius rei occasio est dum in castellis | 20.1 |
| uicisque recipiendis Peraeae tempus teritur. interim animi | 21.1 |
| eorum qui Stratoniceam praesidio obtinebant confirmati | |
| sunt; mox et Dinocrates cum iis quae proelio superfuerant | |
| copiis intrauit muros. nequiquam inde obsessa oppugnataque | 22.1 |
| urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit. | |
| haec in Thessalia, haec in Achaia, haec in Asia per eosdem | |
| dies ferme gesta. |