| Philippus cum audisset Dardanos transgressos fines ab | 33.19.1.1 |
| contemptu concussi tum regni superiora Macedoniae eua- | |
| stare, quamquam toto prope orbe terrarum undique se suosque | 2.1 |
| exigente fortuna urgebatur, tamen morte tristius ratus | 3.1 |
| Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes | |
| Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis | |
| equitibus circa Stobos Paeoniae improuiso hostes oppressit. | |
| magna multitudo hominum in proelio, maior cupidine prae- | 4.1 |
| dandi palata per agros caesa est. quibus fuga in expedito fuit, | |
| ne temptato quidem casu pugnae in fines suos redierunt. ea | 5.1 |
| una expeditione, non pro reliquo statu fortunae facta, refectis | |
| suorum animis Thessalonicam sese recepit. | |
| non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne | 6.1 |
| simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune | |
| iam Antiocho ex Syria mouente bellum Philippus est supera- | |
| tus; nam praeterquam quod facilius cum singulis quam si in | 7.1 |
| unum ambo simul contulissent uires bellatum est, Hispania | |
| quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consur- | |
| rexit. | |
| Antiochus cum priore aestate omnibus quae in Coele Syria | 8.1 |
| sunt ciuitatibus ex Ptolomaei dicione in suam potestatem | |
| redactis in hiberna Antiochiam concessisset, nihilo quietiora | |
| ea ipsis aestiuis habuit. omnibus enim regni uiribus conixus | 9.1 |
| cum ingentes copias terrestres maritimasque comparasset, | |
| principio ueris praemissis terra cum exercitu filiis duobus | |
| Ardye<que> ac Mithridate iussisque Sardibus se opperiri, ipse | 10.1 |
| cum classe centum tectarum nauium, ad hoc leuioribus | |
| nauigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur, simul | 11.1 |
| per omnem oram Ciliciae Lyciaeque et Cariae temptaturus | |
| urbes quae in dicione Ptolomaei essent, simul Philippum— | |
| necdum enim debellatum erat—exercitu nauibusque adiuturus. |