| multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum | 33.20.1.1 |
| proque uniuerso nomine Graecorum terra marique ausi sunt, | |
| nihil magnificentius quam quod ea tempestate non territi | 2.1 |
| tanta mole imminentis belli legatos ad regem miserunt ne | |
| Chelidonias—promunturium Ciliciae est, inclutum foedere | |
| antiquo Atheniensium cum regibus Persarum—superaret: si | |
| eo fine non contineret classem copiasque suas, se obuiam | 5 |
| ituros, non ab odio ullo sed ne coniungi eum Philippo pateren- | 3.1 |
| tur et impedimento esse Romanis liberantibus Graeciam. | |
| Coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, | 4.1 |
| Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato | |
| Anemurio—promunturium id quoque Ciliciae est—Selinunte | |
| recepto. omnibus his aliisque eius orae castellis aut metu aut | 5.1 |
| uoluntate sine certamine in dicionem acceptis, Coracesium | |
| praeter spem clausis portis tenebat eum. ibi legati Rhodiorum | 6.1 |
| auditi. et quamquam ea legatio erat quae accendere regium | |
| animum posset, temperauit irae et legatos se Rhodum | |
| missurum respondit iisque mandaturum ut renouarent | 7.1 |
| uetusta iura cum ea ciuitate sua maiorumque suorum et | |
| uetarent eos pertimescere aduentum regis: nihil aut iis aut | |
| sociis eorum noxiae futurum fraudiue; nam Romanorum | 8.1 |
| amicitiam se non uiolaturum argumento et suam recentem ad | |
| eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta re- | |
| sponsaque. tum forte legati redierant ab Roma comiter | 9.1 |
| auditi dimissique, ut tempus postulabat, incerto adhuc | |
| aduersus Philippum euentu belli. cum haec legati regis in | 10.1 |
| contione Rhodiorum agerent, nuntius uenit debellatum ad | |
| Cynoscephalas esse. hoc nuntio accepto Rhodii dempto | |
| metu a Philippo omiserunt consilium obuiam eundi classe | |
| Antiocho: illam alteram curam non omiserunt tuendae | 11.1 |
| libertatis ciuitatium sociarum Ptolomaei quibus bellum ab | |
| Antiocho imminebat. nam alias auxiliis iuuerunt, alias pro- | 12.1 |
| uidendo ac praemonendo conatus hostis, causaque libertatis | |
| fuerunt Cauniis Myndiis Halicarnassenibus Samiisque. non | 13.1 |
| operae est persequi ut quaeque acta in his locis sint, cum ad ea | |
| quae propria Romani belli sunt uix sufficiam. |