| eodem tempore Attalus rex aeger ab Thebis Pergamum | 33.21.1.1 |
| aduectus moritur altero et septuagesimo anno, cum quat- | |
| tuor et quadraginta annos regnasset. huic uiro praeter diuitias | 2.1 |
| nihil ad spem regni fortuna dederat. iis simul prudenter, | |
| simul magnifice utendo effecit primum ut sibi deinde ut aliis | |
| non indignus uideretur regno. uictis deinde proelio uno | 3.1 |
| Gallis, quae tum gens recenti aduentu terribilior Asiae erat, | |
| regium adsciuit nomen, cuius magnitudini semper animum | |
| aequauit. summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis | 4.1 |
| praestitit, comis uxori ac liberis—quattuor superstites | |
| habuit—, mitis ac munificus amicis fuit; regnum adeo stabile | 5.1 |
| ac firmum reliquit ut ad tertiam stirpem possessio eius | |
| descenderit. | |
| cum hic status rerum in Asia Graeciaque et Macedonia | 6.1 |
| esset, uixdum terminato cum Philippo bello, pace certe non- | |
| dum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est | |
| bellum. M. Heluius eam prouinciam obtinebat. is litteris | 7.1 |
| senatum certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in | |
| armis esse: cum Culcha decem et septem oppida, cum | 8.1 |
| Luxinio ualidas urbes Carmonem et Bardonem; in maritima | |
| ora Malacinos Sexetanosque <et> Baeturiam omnem et quae | |
| nondum animos nudauerant ad finitimorum motus consurre- | |
| ctura. his litteris a M. Sergio praetore, cuius iurisdictio inter | 9.1 |
| ciues et peregrinos erat, recitatis decreuerunt patres ut | |
| comitiis praetorum perfectis, cui praetori prouincia Hispania | |
| obuenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniae ad | |
| senatum referret. | 5 |