| sub idem tempus consules Romam uenerunt; quibus in | 33.22.1.1 |
| aede Bellonae senatum habentibus postulantibusque trium- | |
| phum ob res prospere bello gestas C. Atinius Labeo et C. | 2.1 |
| Afranius tribuni plebis ut separatim de triumpho agerent | |
| consules postularunt: communem se relationem de ea re fieri | |
| non passuros, ne par honos in dispari merito esset. cum | 3.1 |
| Q. Minucius utrique Italiam prouinciam obtigisse diceret, | |
| communi animo consilioque se et collegam res gessisse, et | 4.1 |
| C. Cornelius adiceret Boios aduersus se transgredientes | |
| Padum ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent depopu- | |
| lante uicos eorum atque agros collega ad sua tuenda auersos | |
| esse, tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri ut | 5.1 |
| non magis de triumpho eius quam de honore diis immortali- | |
| bus habendo dubitari possit: non tamen nec illum nec quem- | 6.1 |
| quam alium ciuem tantum gratia atque opibus ualuisse ut, | |
| cum sibi meritum triumphum impetrasset, collegae eundem | |
| honorem immeritum impudenter petenti daret. Q. Minu- | 7.1 |
| cium in Liguribus leuia proelia uix digna dictu fecisse, in | |
| Gallia magnum numerum militum amisisse; nominabant | 8.1 |
| etiam tribunos militum T. Iuuentium Cn. Ligurium legionis | |
| quartae: aduersa pugna cum multis aliis uiris fortibus, ciuibus | |
| ac sociis, cecidisse. oppidorum paucorum ac uicorum falsas | 9.1 |
| et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas | |
| esse. hae inter consules tribunosque altercationes biduum | 10.1 |
| tenuerunt uictique perseuerantia tribunorum consules | |
| separatim rettulerunt. |