C. Cornelio omnium consensu decretus triumphus; et 33.23.1.1
Placentini Cremonensesque addiderunt fauorem consuli,
gratias agentes commemorantesque obsidione sese ab eo 2.1
liberatos, plerique etiam, cum apud hostes essent, seruitute
exemptos. Q. Minucius temptata tantum relatione, cum ad- 3.1
uersum omnem senatum uideret, in monte Albano se trium-
phaturum et iure imperii consularis et multorum clarorum
uirorum exemplo dixit. C. Cornelius de Insubribus Ceno- 4.1
manisque in magistratu triumphauit. multa signa militaria
tulit, multa Gallica spolia captiuis carpentis transuexit, multi 5.1
nobiles Galli ante currum ducti, inter quos quidam Hamil-
carem ducem Poenorum fuisse auctores sunt; ceterum magis 6.1
in se conuertit oculos Cremonensium Placentinorumque
colonorum turba, pilleatorum currum sequentium. aeris 7.1
tulit in triumpho ducenta triginta septem milia quingentos,
argenti bigati undeoctoginta milia; septuageni aeris militibus
diuisi, duplex equiti centurionique. Q. Minucius consul de 8.1
Liguribus Boisque Gallis in monte Albano triumphauit. is
triumphus ut loco et fama rerum gestarum et quod sumptum
non erogatum ex aerario omnes sciebant inhonoratior fuit,
ita signis carpentisque et spoliis ferme aequabat. pecuniae 9.1
etiam prope par summa fuit: aeris tralata ducenta quin-
quaginta quattuor milia, argenti bigati quinquaginta tria
milia et ducenti; militibus centurionibusque et equitibus
idem in singulos datum quod dederat collega. 5