| praetores deinde prouincias sortiti, L. Apustius Fullo ur- | 33.26.1.1 |
| banam iurisdictionem, M'. Acilius Glabrio inter ciues et | |
| peregrinos, Q. Fabius Buteo Hispaniam ulteriorem, Q. | 2.1 |
| Minucius Thermus citeriorem, C. Laelius Siciliam, Ti. Sem- | |
| pronius Longus Sardiniam. Q. Fabio Buteoni et Q. Minucio, | 3.1 |
| quibus Hispaniae prouinciae euenerant, consules legiones | |
| singulas ex quattuor ab se scriptis quas uideretur ut darent | |
| decretum est et socium ac Latini nominis quaterna milia | 4.1 |
| peditum, trecenos equites; iique primo quoque tempore in | |
| prouincias ire iussi. bellum in Hispania quinto post anno | 5.1 |
| motum est quam simul cum Punico bello fuerat finitum. | |
| priusquam aut hi praetores ad bellum prope nouum, quia | 6.1 |
| tum primum suo nomine sine ullo Punico exercitu aut duce | |
| ad arma ierant, proficiscerentur aut ipsi consules ab urbe | |
| mouerent, procurare, ut adsolet, prodigia quae nuntiabantur | |
| iussi. P. Uillius eques Romanus in Sabinos proficiscens ful- | 7.1 |
| mine ipse equusque exanimati fuerant; aedis Feroniae in | 8.1 |
| Capenati de caelo tacta erat; ad Monetae duarum hastarum | |
| spicula arserant; lupus Esquilina porta ingressus, frequentis- | 9.1 |
| sima parte urbis cum in forum decurrisset, Tusco uico atque | |
| inde Cermalo per portam Capenam prope intactus euaserat. | |
| haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata. |