isdem diebus Cn. Cornelius Blasio, qui ante C. Sem-
|
33.27.1.1
|
pronium Tuditanum citeriorem Hispaniam obtinuerat, ouans
|
|
ex senatus consulto urbem est ingressus. tulit prae se auri
|
2.1
|
mille et quingenta quindecim pondo, argenti uiginti milia,
|
3.1
|
signati denarium triginta quattuor milia et quingentos. L.
|
|
Stertinius ex ulteriore Hispania, ne temptata quidem trium-
|
|
phi spe, quinquaginta milia pondo argenti in aerarium intulit,
|
4.1
|
et de manubiis duos fornices in foro bouario ante Fortunae
|
|
aedem et matris Matutae, unum in maximo circo fecit et his
|
5.1
|
fornicibus signa aurata imposuit. haec per hiemem ferme acta.
|
|
hibernabat eo tempore Elatiae T. Quinctius, a quo cum
|
|
multa socii peterent, Boeoti petierunt impetraueruntque ut
|
|
qui suae gentis militassent apud Philippum sibi restituerentur.
|
5
|
id a Quinctio facile impetratum, non quia satis dignos eos
|
6.1
|
credebat, sed quia Antiocho rege iam suspecto fauor con-
|
|
ciliandus nomini Romano apud ciuitates erat. restitutis iis
|
7.1
|
confestim apparuit quam nulla inita apud Boeotos gratia
|
|
esset; nam ad Philippum legatos gratias agentes ei pro redditis
|
|
hominibus, perinde atque ipsis et non Quinctio et Romanis
|
|
id datum esset, miserunt et comitiis proximis Boeotarchen
|
8.1
|
ob nullam aliam causam Brachyllem quendam quam quod
|
|
praefectus Boeotorum apud regem militantium fuisset fece-
|
|
runt, praeteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque qui Romanae
|
9.1
|
societatis auctores fuerant. id aegre et in praesentia hi passi
|
10.1
|
et in futurum etiam metum ceperunt: cum ad portas prope
|
|
sedente exercitu Romano ea fierent, quidnam se futurum esse
|
|
profectis in Italiam Romanis, Philippo ex propinquo socios
|
11.1
|
adiuuante et infesto iis qui partis aduersae fuissent?
|
|