| dum Romana arma in propinquo haberent, tollere | 33.28.1.1 |
| Brachyllem principem fautorum regis statuerunt. et tempore | 2.1 |
| ad eam rem capto, cum in publico epulatus reuerteretur | |
| domum temulentus prosequentibus mollibus uiris qui ioci | |
| causa conuiuio celebri interfuerant, ab sex armatis, quorum | 3.1 |
| tres Italici, tres Aetoli erant, circumuentus occiditur. fuga | |
| comitum et quiritatio facta et tumultus per totam urbem | |
| discurrentium cum luminibus; percussores proxima porta | |
| euaserunt. luce prima contio frequens uelut ex ante indicto | 4.1 |
| aut uoce praeconis conuocata in theatro erat. palam ab suo | 5.1 |
| comitatu et obscenis illis uiris fremebant interfectum, animis | |
| autem Zeuxippum auctorem destinabant caedis. in prae- | 6.1 |
| sentia placuit comprehendi eos qui simul fuissent quaestio- | |
| nemque ex iis haberi. qui dum quaeruntur, Zeuxippus | 7.1 |
| constanti animo auertendi ab se criminis causa in contionem | |
| progressus errare ait homines qui tam atrocem caedem | |
| pertinere ad illos semiuiros crederent, multaque in eam partem | 8.1 |
| probabiliter argumentatur; quibus fidem apud quosdam fecit | |
| nunquam, si sibi conscius esset, oblaturum se multitudini | |
| mentionemue eius caedis nullo lacessente facturum fuisse; | |
| alii non dubitare impudenter obuiam crimini eundo suspi- | 9.1 |
| cionem auerti. torti post paulo insontes, cum scirent ipsi | |
| nihil, opinione omnium pro indicio Zeuxippum et Pisistra- | |
| tum nominauerunt nullo adiecto cur scire quicquam uideren- | |
| tur argumento. Zeuxippus tamen cum Stratonida quodam | 10.1 |
| nocte perfugit Tanagram, suam magis conscientiam quam | |
| indicium hominum nullius rei consciorum metuens; Pisi- | 11.1 |
| stratus spretis indicibus Thebis mansit. seruus erat Zeuxippi, | |
| totius internuntius et minister rei, quem indicem Pisistratus | |
| timens eo ipso timore ad indicium protraxit. litteras ad | |
| Zeuxippum mittit ut seruum conscium tolleret: non tam | 12.1 |
| idoneum ad celandam rem eum uideri sibi quam ad agendam | |
| fuerit. has qui tulerat litteras iussus Zeuxippo dare quam | |
| primum, quia non statim conueniendi eius copia fuit, illi | 13.1 |
| ipsi seruo, quem ex omnibus domino fidissimum credebat, | |
| tradit et adicit a Pisistrato de re magno opere pertinente ad | |
| Zeuxippum esse. conscientia ictus, cum extemplo tradi- | 14.1 |
| turum eas adfirmasset, aperit perlectisque litteris pauidus | |
| Thebas refugit et ad magistratus indicium defert. et Zeuxip- | |
| pus quidem fuga serui motus Anthedonem, tutiorem exilio | |
| locum ratus, concessit; de Pisistrato aliisque quaestiones | 15.1 |
| tormentis habitae et sumptum supplicium est. |