| efferauit ea caedes Thebanos Boeotosque omnes ad exse- | 33.29.1.1 |
| crabile odium Romanorum, credentes non sine consilio im- | |
| peratoris Romani Zeuxippum principem gentis id facinus | |
| conscisse. ad rebellandum neque uires neque ducem habe- | |
| bant: proximum bello quod erat, in latrocinium uersi alios in | 2.1 |
| hospitiis, alios uagos per hiberna milites ad uarios commeantes | |
| usus excipiebant. quidam in ipsis itineribus ad notas latebras | 3.1 |
| ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem deuersoria de- | |
| ducti opprimebantur; postremo non tantum ab odio sed | 4.1 |
| etiam auiditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi | |
| ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus | |
| erant. cum primo pauci, deinde in dies plures desiderarentur, | 5.1 |
| infamis esse Boeotia omnis coepit et timidius quam in hostico | |
| egredi castris miles. tum Quinctius legatos ad quaerendum | 6.1 |
| de latrociniis per ciuitates mittit. plurimae caedes circa | |
| Copaidem paludem inuentae: ibi ex limo eruta extractaque | |
| ex stagno cadauera saxis aut amphoris, ut pondere traheren- | |
| tur in profundum, adnexa; multa facinora Acraephiae et | 5 |
| Coroneae facta inueniebantur. Quinctius primo noxios tradi | 7.1 |
| sibi iussit et pro quingentis militibus—tot enim interempti | |
| erant—quingenta talenta Boeotos conferre. quorum cum | 8.1 |
| fieret neutrum, uerbis tantum ciuitates excusarent nihil | |
| publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam | |
| legatis qui testarentur socios iusto pioque se bello persecu- | |
| turum Boeotos, et cum parte copiarum Ap. Claudio Acrae- | 9.1 |
| phiam ire iusso, ipse cum parte Coroneam circumsidit uastatis | |
| prius agris qua ab Elatia duo diuersa agmina iere. hac per- | 10.1 |
| culsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, | |
| legatos mittunt. qui cum in castra non admitterentur, | |
| Achaei Atheniensesque superuenerunt; plus auctoritatis | 11.1 |
| Achaei habuerunt deprecantes, quia ni impetrassent pacem | |
| Boeotis bellum simul gerere decreuerant. per Achaeos et | 12.1 |
| Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est | |
| iussisque tradere noxios et multae nomine triginta conferre | |
| talenta pax data et ab oppugnatione recessum. |