| paucos post dies decem legati ab Roma uenerunt, quorum | 33.30.1.1 |
| ex consilio pax data Philippo in has leges est, ut omnes | 2.1 |
| Graecorum ciuitates quae in Europa quaeque in Asia essent | |
| libertatem ac suas haberent leges: quae earum sub dicione | |
| Philippi fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret uacuas- | |
| que traderet, Romanis ante Isthmiorum tempus; deduceret | 3.1 |
| et ex iis quae in Asia essent, Euromo Pedasisque et Bargyliis et | |
| Iaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho: eas quoque | |
| enim placere liberas esse; de Cianorum libertate Quinctium | 4.1 |
| Prusiae Bithynorum regi scribere quid senatui et decem | |
| legatis placuisset; captiuos transfugasque reddere Philippum | 5.1 |
| Romanis et naues omnes tectas tradere praeter quinque et | |
| regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim | |
| uersus remorum agebant; ne plus quinque milia armatorum | 6.1 |
| haberet neue elephantum ullum; bellum extra Macedoniae | |
| fines ne iniussu senatus gereret; mille talentum daret populo | 7.1 |
| Romano, dimidium praesens, dimidium pensionibus decem | |
| annorum. Ualerius Antias quaternum milium pondo | 8.1 |
| argenti uectigal in decem annos impositum regi tradit; | |
| Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et ducena, | |
| <in> praesens uiginti milia pondo. idem nominatim adiectum | 9.1 |
| scribit ne cum Eumene Attali filio—nouus is tum rex erat— | |
| bellum gereret. in haec obsides accepti, inter quos Deme- | 10.1 |
| trius Philippi filius. adicit Antias Ualerius Attalo absenti | |
| Aeginam insulam elephantosque dono datos et Rhodiis | 11.1 |
| Stratoniceam Cariaeque alias urbes quas Philippus tenuisset; | |
| Atheniensibus insulas datas Lemnum Imbrum Delum | |
| Scyrum. |