| omnibus Graeciae ciuitatibus hanc pacem adprobantibus | 33.31.1.1 |
| soli Aetoli decretum decem legatorum clam mussantes carpe- | |
| bant: litteras inanes uana specie libertatis adumbratas esse. | 2.1 |
| cur enim alias Romanis tradi urbes nec nominari eas, alias no- | |
| minari et sine traditione liberas iuberi esse, nisi quod quae in | 3.1 |
| Asia sint liberentur, longinquitate ipsa tutiores, quae in | |
| Graecia sint, ne nominatae quidem intercipiantur, Corinthus | |
| et Chalcis et Oreus cum Eretria et Demetriade? nec tota | 4.1 |
| ex uano criminatio erat. dubitabatur enim de Corintho et | |
| Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi | |
| decem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae | |
| urbes haud dubie liberabantur, de iis tribus urbibus legati | 5.1 |
| quod tempora rei publicae postulassent id e re publica fideque | |
| sua facere ac statuere iussi erant. Antiochus rex erat, quem | 6.1 |
| transgressurum in Europam cum primum ei uires suae satis | |
| placuissent non dubitabant: ei tam opportunas ad occupan- | |
| dum patere urbes nolebant. ab Elatia profectus Quinctius | 7.1 |
| Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit. ibi | |
| consilia de libertate Graeciae dies prope totos in concilio | |
| decem legatorum agitabantur: identidem Quinctius liberan- | 8.1 |
| dam omnem Graeciam, si Aetolorum linguas retundere, si | |
| ueram caritatem ac maiestatem apud omnes nominis Romani | |
| uellent esse, si fidem facere ad liberandam Graeciam, non ad | 9.1 |
| transferendum a Philippo ad se imperium sese mare traiecisse. | |
| nihil contra ea de libertate urbium alii dicebant: ceterum | 10.1 |
| ipsis tutius esse manere paulisper sub tutela praesidii Romani | |
| quam pro Philippo Antiochum dominum accipere. postremo | 11.1 |
| ita decretum est: Corinthus redderetur Achaeis ut in Acro- | |
| corintho tamen praesidium esset; Chalcidem ac Demetriadem | |
| retineri donec cura de Antiocho decessisset. |