| Isthmiorum statum ludicrum aderat, semper quidem et | 33.32.1.1 |
| alias frequens cum propter spectaculi studium insitum genti, | |
| quo certamina omnis generis artium uiriumque et pernici- | |
| tatis uisuntur, tum quia propter opportunitatem loci per duo | 2.1 |
| diuersa maria omnium rerum usus ministrantis humano | |
| generi, concilium Asiae Graeciaeque is mercatus erat. tum | 3.1 |
| uero non ad solitos modo usus undique conuenerant sed ex- | |
| pectatione erecti qui deinde status futurus Graeciae, quae | |
| sua fortuna esset. alii alia non taciti solum opinabantur sed | |
| sermonibus etiam ferebant Romanos facturos: uix cuiquam | 5 |
| persuadebatur Graecia omni cessuros. ad spectaculum | 4.1 |
| consederant, et praeco cum tubicine, ut mos est, in mediam | |
| aream, unde sollemni carmine ludicrum indici solet, processit | |
| et tuba silentio facto ita pronuntiat: 'senatus Romanus et | 5.1 |
| T. Quinctius imperator Philippo rege Macedonibusque | |
| deuictis liberos, immunes, suis legibus esse iubet Corinthios, | |
| Phocenses, Locrensesque omnes et insulam Euboeam et Ma- | |
| gnetas, Thessalos, Perrhaebos, Achaeos Phthiotas'. percen- | 6.1 |
| suerat omnes gentes quae sub dicione Philippi regis fuerant. | |
| audita uoce praeconis maius gaudium fuit quam quod | |
| uniuersum homines acciperent: uix satis credere se quisque | 7.1 |
| audisse et alii alios intueri, mirabundi uelut ad somni uanam | |
| speciem; quod ad quemque pertinebat, suarum aurium fidei | |
| minimum credentes, proximos interrogabant. reuocatus | 8.1 |
| praeco, cum unusquisque non audire modo sed uidere liber- | |
| tatis suae nuntium aueret, iterum pronuntiauit eadem. tum | 9.1 |
| ab certo iam gaudio tantus cum clamore plausus est ortus | |
| totiensque repetitus ut facile appareret nihil omnium | |
| bonorum multitudini gratius quam libertatem esse. ludi- | 10.1 |
| crum deinde ita raptim peractum est ut nullius nec animi nec | |
| oculi spectaculo intenti essent: adeo unum gaudium prae- | |
| occupauerat omnium aliarum sensum uoluptatium. |