| ludis uero dimissis cursu prope omnes tendere ad im- | 33.33.1.1 |
| peratorem Romanum, ut ruente turba in unum adire con- | 2.1 |
| tingere dextram cupientium, coronas lemniscosque iacien- | |
| tium haud procul periculo fuerit. sed erat trium ferme et | |
| triginta annorum, et cum robur iuuentae tum gaudium | 3.1 |
| ex tam insigni gloriae fructu uires suppeditabat. nec praesens | 4.1 |
| tantummodo effusa est laetitia, sed per multos dies gratis et | |
| cogitationibus et sermonibus renouata: esse aliquam in terris | 5.1 |
| gentem quae sua impensa, suo labore ac periculo bella gerat | |
| pro libertate aliorum, nec hoc finitimis aut propinquae | 6.1 |
| uicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis praestet, | |
| sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum im- | 7.1 |
| perium sit, ubique ius fas lex potentissima sint; una uoce | |
| praeconis liberatas omnes Graeciae atque Asiae urbes: hoc | 8.1 |
| spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et | |
| uirtutis et fortunae ingentis. |