| secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes | 33.34.1.1 |
| regum gentium ciuitatiumque audiuere. primi omnium regis | 2.1 |
| Antiochi uocati legati sunt. iis eadem fere quae Romae | |
| egerant uerba sine fide rerum iactantibus nihil iam perplexe | 3.1 |
| ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte | |
| denuntiatum ut excederet Asiae urbibus quae Philippi aut | |
| Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis ciuitatibus, neu | |
| quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere | 5 |
| omnes ubique Graecas urbes; ante omnia denuntiatum ne in | 4.1 |
| Europam aut ipse transiret aut copias traiceret. dimissis | 5.1 |
| regis legatis conuentus ciuitatium gentiumque est haberi | |
| coeptus, eoque maturius peragebatur quod decreta decem | |
| legatorum <in> ciuitates nominatim pronuntiabantur. Orestis | 6.1 |
| —Macedonum ea gens est—quod primi ab rege defecissent, | |
| suae leges redditae. Magnetes et Perrhaebi et Dolopes liberi | |
| quoque pronuntiati. Thessalorum genti praeter libertatem | 7.1 |
| concessam Achaei Phthiotae dati, Thebis Phthioticis et | |
| Pharsalo excepta. Aetolos de Pharsalo et Leucade postulantes | |
| ut ex foedere sibi restituerentur ad senatum reiecerunt; | |
| Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti | 8.1 |
| auctoritate iis contribuerunt. Corinthus et Triphylia et | 9.1 |
| Heraea—Peloponnesi et ipsa urbs est—redditae Achaeis. | |
| Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, | 10.1 |
| dabant dissentiente Quinctio: ea una res in arbitrium senatus | |
| reiecta est; senatus libertatem iis ciuitatibus dedit Carysto | |
| adiecta. Pleurato Lychnidus et Parthini dati: Illyriorum | 11.1 |
| utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum | |
| tenere iusserunt castella quae per belli tempus Philippo | |
| capta ademisset. |