| dimisso conuentu decem legati, partiti munia inter se, | 33.35.1.1 |
| ad liberandas suae quisque regionis ciuitates discesserunt, | |
| P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius Hephaestiam et Thasum | 2.1 |
| et Thraeciae urbes, P. Uillius et L. Terentius ad regem Antio- | |
| chum, Cn. Cornelius ad Philippum. qui de minoribus rebus | 3.1 |
| editis mandatis percunctatus si consilium non utile solum sed | |
| etiam salutare admittere auribus posset, cum rex gratias quo- | 4.1 |
| que se acturum diceret si quid quod in rem suam esset ex- | |
| promeret, magno opere ei suasit, quoniam pacem impetrasset, | 5.1 |
| ad societatem amicitiamque petendam mitteret Romam | |
| legatos ne, si quid Antiochus moueret, expectasse et tem- | 6.1 |
| porum opportunitates captasse ad rebellandum uideri posset. | |
| ad Tempe Thessalica Philippus est conuentus. | 7.1 |
| qui cum se | 8.1 |
| missurum extemplo legatos respondisset, Cornelius Thermo- | |
| pylas, ubi frequens Graeciae statis diebus esse solet | |
| conuentus—Pylaicum appellant—, uenit: Aetolos praecipue | 9.1 |
| monuit ut constanter et fideliter in amicitia populi Romani | |
| permanerent. Aetolorum principes alii leniter questi sunt | 10.1 |
| quod non idem erga suam gentem Romanorum animus esset | |
| post uictoriam qui in bello fuisset; alii ferocius incusarunt | 11.1 |
| exprobraruntque non modo uinci sine Aetolis Philippum sed | |
| ne transire quidem in Graeciam Romanos potuisse. aduersus | 12.1 |
| ea respondere, ne in altercationem excederet res, cum super- | |
| sedisset Romanus, omnia eos aequa impetraturos si Romam | |
| misissent dixit. itaque ex auctoritate eius decreti legati sunt. | |
| hunc finem bellum cum Philippo habuit. | 5 |