| sub haec tam uaria fortuna gesta L. Furius Purpurio alter | 33.37.1.1 |
| consul per tribum Sapiniam in Boios uenit. iam castro | 2.1 |
| Mutilo adpropinquabat, cum ueritus ne intercluderetur | |
| simul a Bois Liguribusque exercitum eadem uia qua adduxerat | |
| reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad col- | |
| legam peruenit. inde iunctis exercitibus primum Boiorum | 3.1 |
| agrum usque ad Felsinam oppidum populantes peragrauerunt. | |
| ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter | 4.1 |
| iuuentutem, quae praedandi causa in armis erat—tunc in | |
| deuias siluas recesserat—, in deditionem uenerunt. in Ligures | 5.1 |
| inde traductus exercitus. Boi neglegentius coactum agmen | |
| Romanorum, quia ipsi procul abesse uiderentur, improuiso | |
| adgressuros se rati per occultos saltus secuti sunt. quos non | 6.1 |
| adepti, Pado repente nauibus traiecto Laeuos Libuosque | |
| cum peruastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos | |
| fines cum agresti praeda in agmen incidunt Romanum. proe- | 7.1 |
| lium celerius acriusque commissum quam si tempore locoque | |
| ad certamen destinato praeparatis animis concurrissent. ibi | 8.1 |
| quantam uim ad stimulandos animos ira haberet apparuit; | |
| nam ita caedis magis quam uictoriae auidi pugnarunt | |
| Romani ut uix nuntium cladis hosti relinquerent. ob has res | 9.1 |
| gestas consulum litteris Romam allatis supplicatio in triduum | |
| decreta est. breui post Marcellus consul Romam uenit | |
| triumphusque ei magno consensu patrum est decretus. trium- | 10.1 |
| phauit in magistratu de Insubribus Comensibusque; Boiorum | |
| triumphi spem collegae reliquit, quia ipsi proprie aduersa | |
| pugna in ea gente euenerat, cum collega secunda. multa | 11.1 |
| spolia hostium captiuis carpentis trauecta, multa militaria | |
| signa; aeris lata trecenta uiginti milia, argenti bigati ducenta | |
| triginta quattuor milia; in pedites singulos dati octogeni | 12.1 |
| aeris, triplex equiti centurionique. |