| eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, | 33.38.1.1 |
| omnes Asiae ciuitates in antiquam imperii formulam redi- | |
| gere est conatus. et ceteras quidem, aut quia locis planis | 2.1 |
| positae erant aut quia parum moenibus armisque ac iuuentuti | |
| fidebant, haud difficulter uidebat iugum accepturas: Zmyrna | 3.1 |
| et Lampsacus libertatem usurpabant, periculumque erat ne, | |
| si concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Aeolide | |
| Ioniaque, Lampsacum in Hellesponto aliae urbes sequerentur. | |
| igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quae | 4.1 |
| Abydi copiae erant praesidio tantum modico relicto duci ad | |
| Lampsacum oppugnandam iussit. nec ui tantum terrebat, | 5.1 |
| sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem | |
| ac pertinaciam spem conabatur facere breui quod peterent | |
| habituros, sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret ab | 6.1 |
| rege impetratam eos libertatem, non per occasionem raptam | |
| habere. aduersus quae respondebatur nihil neque mirari | 7.1 |
| neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis | |
| differri non satis aequo animo paterentur. | |
| ipse initio ueris nauibus ab Epheso profectus Hellespon- | 8.1 |
| tum petit, terrestres copias traici ab Abydo Chersonesum | |
| iussit. cum ad Madytum Chersonesi urbem terrestri naualem | |
| exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit | 9.1 |
| moenia armatis; et iam opera admouenti deditio facta est. | |
| idem metus Sestum incolentes aliasque Chersonesi urbes in | |
| deditionem dedit. Lysimachiam inde omnibus simul naua- | 10.1 |
| libus terrestribus copiis uenit. quam cum desertam ac stratam | |
| prope omnem ruinis inuenisset—ceperant autem direptam- | 11.1 |
| que incenderant Thraces paucis ante annis—cupido eum re- | |
| stituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit. | |
| itaque omni cura simul est adgressus et tecta muros restituere | 12.1 |
| et partim redimere seruientes Lysimachenses, partim fuga | |
| sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et con- | |
| trahere, partim nouos colonos spe commodorum proposita | 13.1 |
| adscribere et omni modo frequentare; simul, ut Thracum | 14.1 |
| submoueretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum | |
| ad depopulanda proxima Thraciae est profectus, partem naua- | |
| lesque omnes socios reliquit in operibus reficiendae urbis. |