| sub hoc tempus et L. Cornelius, missus ab senatu ad diri- | 33.39.1.1 |
| menda inter Antiochum Ptolomaeumque reges certamina, | |
| Selymbriae substitit et decem legatorum P. Lentulus a Bar- | 2.1 |
| gyliis, P. Uillius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam | |
| petierunt. eodem et ab Selymbria L. Cornelius et ex Thracia | |
| paucos post dies Antiochus conuenerunt. primus congressus | 3.1 |
| cum legatis et deinceps inuitatio benigna et hospitalis fuit; ut | |
| de mandatis statuque praesenti Asiae agi coeptum est, animi | |
| exasperati sunt. Romani omnia acta eius ex quo tempore ab | 4.1 |
| Syria classem soluisset displicere senatui non dissimulabant | |
| restituique et Ptolomaeo omnes ciuitates quae dicionis eius | |
| fuissent aequum censebant: nam quod ad eas ciuitates | 5.1 |
| attineret quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem | |
| auerso Philippo in Romanum bellum intercepisset, id uero | 6.1 |
| ferendum non esse Romanos per tot annos terra marique | |
| tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli praemia | |
| habere. sed ut in Asiam aduentus eius dissimulari ab Romanis | 7.1 |
| tamquam nihil ad eos pertinens potuerit, quid? quod iam | |
| etiam in Europam omnibus naualibus terrestribusque copiis | |
| transierit, quantum a bello aperte Romanis indicto abesse? | |
| illum quidem, etiam si in Italiam traiciat, negaturum; | 5 |
| Romanos autem non expectaturos ut id posset facere. |