| aduersus ea Antiochus mirari se dixit Romanos tam dili- | 33.40.1.1 |
| genter inquirere quid regi Antiocho faciundum aut quousque | |
| terra marique progrediundum fuerit, ipsos non cogitare Asiam | 2.1 |
| nihil ad se pertinere nec magis illis inquirendum esse quid | |
| Antiochus in Asia quam Antiocho quid in Italia populus | |
| Romanus faciat. quod ad Ptolomaeum attineat, cui ademptas | 3.1 |
| ciuitates querantur, sibi cum Ptolomaeo et amicitiam esse | |
| et id agere ut breui etiam adfinitas iungatur. ne ex Philippi | 4.1 |
| quidem aduersa fortuna spolia ulla se petisse aut aduersus | |
| Romanos in Europam traiecisse, sed qua Lysimachi quondam | |
| regnum fuerit, quo uicto omnia quae illius fuissent iure belli | |
| Seleuci facta sint, existimare suae dicionis esse. occupatis | 5.1 |
| maioribus suis rerum aliarum cura primo quaedam ex iis | |
| Ptolomaeum, inde et Philippum usurpandae alienae posses- | |
| sionis causa tenuisse. Chersonesus quidem et proxima | |
| Thraciae quae circa Lysimachiam sint, quem dubitare quin | 5 |
| Lysimachi fuerint? ad ea recipienda in antiquum ius uenisse | 6.1 |
| et Lysimachiam deletam Thracum impetu de integro condere, | |
| ut Seleucus filius eam sedem regni habeat. |