| prouinciis ita distributis consules, priusquam ab urbe pro- | 33.44.1.1 |
| ficiscerentur, uer sacrum ex decreto pontificum iussi facere, | |
| quod A. Cornelius Mammula praetor uouerat de senatus | 2.1 |
| sententia populique iussu Cn. Seruilio C. Flaminio consulibus. | |
| annis post uno et uiginti factum est quam uotum. per eos- | 3.1 |
| dem dies C. Claudius Appi filius Pulcher augur in Q. Fabi | |
| Maximi locum, qui priore anno mortuus erat, lectus in- | |
| auguratusque est. | |
| mirantibus iam uolgo hominibus quod Hispania mouisset | 4.1 |
| bellum neglegi, litterae a Q. Minucio allatae sunt se ad Turdam | |
| oppidum cum Budare et Baesadine imperatoribus Hi- | |
| spanis signis conlatis prospere pugnasse: duodecim milia | |
| hostium caesa, Budarem imperatorem captum, ceteros fusos | 5 |
| fugatosque. his litteris lectis minus terroris ab Hispanis erat, | 5.1 |
| unde ingens bellum expectatum fuerat. omnes curae utique | |
| post aduentum decem legatorum in Antiochum regem con- | |
| uersae. hi expositis prius quae cum Philippo acta essent et | 6.1 |
| quibus legibus data pax, non minorem belli molem instare | |
| ab Antiocho docuerunt: ingenti classe, egregio terrestri | 7.1 |
| exercitu in Europam eum traicisse et, nisi auertisset uana | |
| spes ex uaniore rumore orta Aegypti inuadendae, mox bello | |
| Graeciam arsuram fuisse; neque enim ne Aetolos quidem | |
| quieturos, cum ingenio inquietam tum iratam Romanis | 5 |
| gentem. haerere et aliud in uisceribus Graeciae ingens malum, | 8.1 |
| Nabim, nunc Lacedaemoniorum, mox si liceat uniuersae | |
| Graeciae futurum tyrannum, auaritia et crudelitate omnes | |
| fama celebratos tyrannos aequantem; cui si Argos uelut arcem | 9.1 |
| Peloponneso impositam tenere liceat, deportatis in Italiam | |
| Romanis exercitibus nequiquam liberatam a Philippo Grae- | |
| ciam fore, pro rege si nihil aliud longinquo uicinum tyrannum | |
| dominum habituram. | 5 |