| haec cum ab tam grauibus auctoribus, tum qui omnia | 33.45.1.1 |
| per se ipsos explorata adferrent, audirentur, maior res quod | 2.1 |
| ad Antiochum attineret, maturanda magis, quoniam rex | |
| quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno con- | |
| sultatio uisa est. cum diu disceptatum esset utrum satis iam | 3.1 |
| causae uideretur cur decerneretur bellum, an permitterent | |
| T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedaemonium attineret, | |
| faceret quod e re publica censeret esse, permiserunt, eam rem | 4.1 |
| esse rati quae maturata dilataue non ita magni momenti ad | |
| summam rem publicam esset: magis id animaduertendum | 5.1 |
| esse quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiocho | |
| bellum motum foret, acturi essent. | |
| aduersae Hannibali factionis homines principibus Romanis, | 6.1 |
| hospitibus quisque suis, identidem scribebant nuntios lit- | |
| terasque ab Hannibale ad Antiochum missas et ab rege ad | |
| eum clam legatos uenisse: ut feras quasdam nulla mitescere | 7.1 |
| arte, sic immitem et implacabilem eius uiri animum esse; | |
| marcescere otii situ queri ciuitatem et inertia sopiri nec sine | |
| armorum sonitu excitari posse. haec probabilia memoria | 8.1 |
| prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti | |
| faciebat. inritauerat etiam recenti facto multorum potentium | |
| animos. |