| iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, | 33.46.1.1 |
| eo maxime quod iidem perpetui iudices erant. res fama | 2.1 |
| uitaque omnium in illorum potestate erat; qui unum eius | |
| ordinis offendisset omnes aduersos habebat, nec accusator | |
| apud infensos iudices deerat. horum in tam impotenti regno | 3.1 |
| —neque enim ciuiliter nimiis opibus utebantur—praetor | |
| factus Hannibal uocari ad se quaestorem iussit. quaestor id | 4.1 |
| pro nihilo habuit; nam et aduersae factionis erat et, quia ex | |
| quaestura in iudices, potentissimum ordinem, referebatur, | |
| iam pro futuris mox opibus animos gerebat. enimuero in- | 5.1 |
| dignum id ratus Hannibal uiatorem ad prendendum quae- | |
| storem misit subductumque in contionem non ipsum magis | |
| quam ordinem iudicum, prae quorum superbia atque opibus | |
| nec leges quicquam essent nec magistratus, accusauit. et ut | 6.1 |
| secundis auribus accipi orationem animaduertit et infimorum | |
| quoque libertati grauem esse superbiam eorum, legem ex- | |
| templo promulgauit pertulitque ut in singulos annos iudices | 7.1 |
| legerentur neu quis biennium continuum iudex esset. | |
| ceterum quantam eo facto ad plebem inierat gratiam, tan- | |
| tum magnae partis principum offenderat animos. adiecit et | 8.1 |
| aliud quo bono publico sibi proprias simultates inritauit. | |
| uectigalia publica partim neglegentia dilabebantur, partim | |
| praedae ac diuisui et principum quibusdam et magistratibus | |
| erant: quin et pecunia quae in stipendium Romanis suo | 9.1 |
| quoque anno penderetur deerat tributumque graue priuatis | |
| imminere uidebatur. |