| et Romani legati cum in senatu exposuissent compertum | 33.49.1.1 |
| patribus Romanis esse et Philippum regem ante ab Hanni- | |
| bale maxime accensum bellum populo Romano fecisse et nunc | 2.1 |
| litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Aetolos missos con- | |
| siliaque inita impellendae ad defectionem Carthaginis, nec | |
| alio eum quam ad Antiochum regem profectum: haud quie- | |
| turum antequam bellum toto orbe terrarum concisset; id ei | 3.1 |
| non debere impune esse, si satisfacere Carthaginienses populo | |
| Romano uellent nihil eorum sua uoluntate nec publico con- | |
| silio factum esse—Carthaginienses responderunt quidquid | 4.1 |
| aequum censuissent Romani facturos esse. | |
| Hannibal prospero cursu Tyrum peruenit exceptusque a | 5.1 |
| conditoribus Carthaginis ut ab altera patria, uir tam clarus | |
| omni genere honorum, paucos moratus dies Antiochiam | |
| nauigat. ibi profectum iam regem in Asiam cum audisset | 6.1 |
| filiumque eius sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem | |
| conuenisset, comiter ab eo exceptus nullam moram nauigandi | |
| fecit. Ephesi regem est consecutus, fluctuantem adhuc animo | 7.1 |
| incertumque de Romano bello, sed haud paruum momentum | |
| ad animum eius moliendum aduentus Hannibalis fecit. | |
| Aetolorum quoque eodem tempore alienati ab societate | 8.1 |
| Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem | |
| et quasdam alias ciuitates ex primo foedere repetentes | |
| senatus ad T. Quinctium reiecit. |