| cum equi quo in loco iusserat praesto fuissent, nocte | 33.48.1.1 |
| Byzacium—ita regionem quandam agri uocant—transgressus, | |
| postero die ad mare inter Acyllam et Thapsum ad suam | |
| turrem peruenit; ibi eum parata instructaque remigio ex- | 2.1 |
| cepit nauis. ita Africa Hannibal excessit, saepius patriae quam | |
| suum euentum miseratus. eodem die in Cercinam insulam | 3.1 |
| traiecit. ubi cum in portu naues aliquot Phoenicum onerarias | |
| cum mercibus inuenisset et ad egressum eum e naue concur- | |
| sus salutantium esset factus, percunctantibus legatum se | |
| Tyrum missum dici iussit. ueritus tamen ne qua earum nauis | 4.1 |
| nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se | |
| Cercinae uisum, sacrificio apparari iusso magistros nauium | |
| mercatoresque inuitari iussit et uela cum antemnis ex nauibus | 5.1 |
| corrogari ut umbraclum—media aestas forte erat—cenantibus | |
| in litore fieret. quanto res et tempus patiebatur apparatu | 6.1 |
| celebratae eius diei epulae sunt, multoque uino in serum | |
| noctis conuiuium productum. Hannibal cum primum fallendi | 7.1 |
| eos qui in portu erant tempus habuit, nauem soluit. ceteri | 8.1 |
| sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulae | |
| surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot horas referendis in | |
| naues collocandis<que> et aptandis armamentis absumpserunt. | |
| Carthagine [et] multitudinis adsuetae domum Hannibalis | 9.1 |
| frequentare concursus ad uestibulum aedium est factus. ut | 10.1 |
| non comparere eum uolgatum est, in forum turba conuenit | |
| principem ciuitatis quaerentium; et alii fugam conscisse, id | |
| quod erat, alii fraude Romanorum interfectum idque magis | 11.1 |
| uolgo fremebant, uariosque uoltus cerneres ut in ciuitate | |
| aliorum alias partes fouentium et factionibus discordi; uisum | |
| deinde Cercinae eum tandem allatum est. |