| 'si in sua quisque nostrum matre familiae, Quirites, ius | 34.2.1.1 |
| et maiestatem uiri retinere instituisset, minus cum uniuersis | |
| feminis negotii haberemus: nunc domi uicta libertas nostra | 2.1 |
| impotentia muliebri hic quoque in foro obteritur et calcatur, | |
| et quia singulas sustinere non potuimus uniuersas horremus. | |
| equidem fabulam et fictam rem ducebam esse uirorum omne | 3.1 |
| genus in aliqua insula coniuratione muliebri ab stirpe sub- | |
| latum esse; ab nullo genere non summum periculum est si | 4.1 |
| coetus et concilia et secretas consultationes esse sinas. atque | |
| ego uix statuere apud animum meum possum utrum peior | |
| ipsa res an peiore exemplo agatur; quorum alterum ad nos | 5.1 |
| consules reliquosque magistratus, alterum ad uos, Quirites, | |
| magis pertinet. nam utrum e re publica sit necne id quod ad | |
| uos fertur, uestra existimatio est qui in suffragium ituri estis. | |
| haec consternatio muliebris, siue sua sponte siue auctoribus | 6.1 |
| uobis, M. Fundani et L. Ualeri, facta est, haud dubie ad | |
| culpam magistratuum pertinens, nescio uobis, tribuni, an | |
| consulibus magis sit deformis: uobis, si feminas ad concitan- | 7.1 |
| das tribunicias seditiones iam adduxistis; nobis, si ut plebis | |
| quondam sic nunc mulierum secessione leges accipiendae | |
| sunt. equidem non sine rubore quodam paulo ante per | 8.1 |
| medium agmen mulierum in forum perueni. quod nisi me | |
| uerecundia singularum magis maiestatis et pudoris quam | |
| uniuersarum tenuisset, ne compellatae a consule uiderentur, | |
| dixissem: "qui hic mos est in publicum procurrendi et | 9.1 |
| obsidendi uias et uiros alienos appellandi? istud ipsum suos | |
| quaeque domi rogare non potuistis? an blandiores in publico | 10.1 |
| quam in priuato et alienis quam uestris estis? quamquam ne | |
| domi quidem uos, si sui iuris finibus matronas contineret | |
| pudor, quae leges hic rogarentur abrogarenturue curare | |
| decuit." maiores nostri nullam, ne priuatam quidem rem | 11.1 |
| agere feminas sine tutore auctore uoluerunt, in manu esse | |
| parentium, fratrum, uirorum: nos, si diis placet, iam etiam | |
| rem publicam capessere eas patimur et foro prope et con- | |
| tionibus et comitiis immisceri. quid enim nunc aliud per | 12.1 |
| uias et compita faciunt quam rogationem tribunorum plebi | |
| suadent, quam legem abrogandam censent? date frenos im- | 13.1 |
| potenti naturae et indomito animali et sperate ipsas modum | |
| licentiae facturas: nisi uos facietis, minimum hoc eorum est | 14.1 |
| quae iniquo animo feminae sibi aut moribus aut legibus | |
| iniuncta patiuntur. omnium rerum libertatem, immo licen- | |
| tiam, si uere dicere uolumus, desiderant. quid enim, si hoc | |
| expugnauerint, non temptabunt? | 5 |